Evangelium Secundum Joannem*

Caput 5: Versus 25

Quia venit.Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animae a peccatis agitur.Vocem Filii.Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est.Sicut enim Pater.AUG.Vita quae est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis.In semetipso.Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.
(* Traductions européennes)